monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25 > 4 > 31 > 6 > 7 > sectio 4 > bnfNAL1615.75 > 9 > 58 > 57 > sectio 23 > sectio > sectio 3 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 25, 2
Dramaticum est, vel activum, in quo personae loquentes introducuntur, sine poetae interlocutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim, Latine fabula dicitur; quo genere scripta est illa Ecloga,
Quo te, Moeri, pedes, an quo via ducit in urbem.
Quo apud nos genere Cantica canticorum scripta sunt, ubi vox alternans Christi et Ecclesiae, tametsi non hoc interloquente scriptore, manifeste reperitur. Exegematicon est, vel enarrativum, in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut sunt tres libri Georgici toti, et prima pars quarti; item Lucretii carmina, et his similia.